- BALDACHINUM
- BALDACHINUMvulgo in Ecclesia Latina vocatur umbella, quae super S. Eucharistiam, cum circumgestatur deferri solct: iml et super eam in Altari, ut vocant, asservatam et sublude super Altaria, absque asservata ibi Eucharistia suspenditur. Openmentum est quadratum, memoraturque in Actis S. Theoctistae Lesbiae,ubi agitur de Altari in tem plo B.Mariae, in Insula Paro. Vide Ans. Solerium de Pileo sect. 4. Carolo du Fresne, Baldakinus seu Baldckinus, vox recentioris aevi pannum notat omnium ditissimum, utpote cuius stamen ex filo auri, subtemen ex serico texitur, plumario opere intercextum: a Baldacco sen Babylone, persidis celebri urbe dictum, quod confieret ibi et inde in Occidentem deferetur. Gallis et Anglis Baudequin: quâ appellatione donata etiam legitur moneta minutior, cuius in commereiis usum prohibendum efflagitârunt in Gallia Monerarii. A. C. 1308. uti est in veteri Scripto Camerae Comput. Paris. forte quod Rex sub Baldekino seu umbraculo in throno sedens, in ea representaretur. Crebro autem Baldachinum seu Baldekmum, pro umbraculo fumi seu umbella, eo quod utplurimum istiusmodi umbella ex panno hoc pretioso consiceretur, ex Auctoribus notum; imprimis pro conopeo seu umbella, illa, uti dictum, quae tegendo Tabernaculo et Altari, ac Sacramento, per viam, un a cum Sacrificulo illud deferente, inservit: quod tamen album debere esse, notant Macri fratres, apud quos Baldachinumm, a Baldachino Regulo Damasei (unde sericum Babylonem defertur) quem Balduinus, Gothofredi Bullionaei Frater in Regno successor, vicerat, ut refert Blondus Decad. 2. l. 5. ad A. C. 1130. dictum videri, quoque legas, in Hierolex. Hinc Balcanifer, apud Matth. Paris. ad. A. C. 1237. et 1247. quô nomine insignitus est Vexillifer, apud Templariosolim Mihtes etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.